monumenta.ch > Plinius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 76
{XX} super omnia est, quo nihil equidem duco mirabilius, tantam illam urbem et de terrarum orbe per CXX annos aemulam unius pomi argumento eversam, quod non Trebia aut Trasimenus, non Cannae busto Romani nominis perficere potuere, non castra Punica ad tertium lapidem vallata portaeque Collinae adequitans ipse Hannibal. tanto propius Carthaginem pomo Cato admovit!